Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Locutione Inordinata (616)

Tercio est malorum amativa.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quidam princeps fuit qui non solum erat irregularis in lingua in se, sed adulatores detractores corrupta verba tenentes summe diligebat, et frequenter secum duce bat. Quod attendens ejus coquus pulcro exemplo eum confundit. Nam omnia cibaria magne excellentie C paravit et in fme linguas porcorum optime paratas donavit. Cumque de illis omnes invitati et dominus libentissime -[f° 108]- comedissent, omnibus aliis dimissis, in sua camera dominus interrogirt coquum que fuisset causa male preparationis ciborum bonorum et bone preparationis ciborum e vilium...

Respondit coquus : « Dicam vobis si absque turbatione vultis recipere dictum meum. » Cui dominus : « Dic secure. » - « Deus voluit ut ego servirem vobis eo modo quo vos servivistis sibi : vos enim nunquam de aliqua re utili spirituali vultis loqui sed oditis loquentes. Sed de ribaldariis, de mulieribus, de immundiciis, que sunt lingue porcorum comedentium stercora, de istis curatis et ista optime ordinatis. »

Quod audiens dominus, confusus in se, emendavit vitam suam.

Indexed exemplum: TE019759
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para