Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Ludo (620)

Secundo est iram Dei excitativus.

Legitur quod cum quidam sanctus semel de beneficüs. Jncarnationis gauderet, eo quod videbat altare et super altare Virginem cum puero; apparuit ex alia parte demon èt edificavit unum aliud altare, et super illud posuit taxillum. Curnque vidisset maximam multitudinem adherere altari demonis, precepit demoni ut insinuaret ei quid esset C illud altare ad quod sic avide e et voluntarie currerent homines, et quid significabat illud quod erat positum super altare. Respondit de mon : « Altare est ludus. Quod est suprapositum est taxillus in quo sunt viginti unum puncta, per viginti unum mala que ego extraho de ludo. Primum malum est cupiditas, secundum proditio quia vult spoliarej illum cum quo luditk, tercium rapina spolians usque ad brachas, quartum est usura, quintum afllictio, sextum contemptus precepti ecclesie, septimum scandalum proximi, octavum blasphemia, nonum emissio boni, decimum fraus, undecimum ira, duodecimum perjurium, tredecimum convicia, decimum quartum verberatio, quindecimum festivitatum fractio, sedecimum interdum homicidium, decimum septimum -[f° 109]- ydolatria, decimum octavum mendacium, decimum nonum impenitentia, vicesimum desperatio, vicesimum primum Dei abnegatio. Unde sicut lex Dei viginti una literis potest pèrfici, sic lex mea et virtus mea in ludo completur. »

Tunc vox ad sanctum : « Surge et nuncia que vidisti! »

Indexed exemplum: TE019762
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para