Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (626)

Item. Refert Helinandus quod cum quidam carbonarius propter vite meritum familiaris esset suo domino; cum quadam nocte vigi1aret et custodiret a fossam carboneriam vehementer accensam, ecce quedam femina nuda currens et post eam apparuit eques nigrum equum equitans, evaginato gladio, currens et volens comprehendere mulierem. Que dum fossam carboneriam circuivit, eques C comprehendit eam et per fossam gladio in ignem projecit et exustam rursum retraxit e et posuit eam super equum ante se et abiit. Et cum hoc pluries contigisset, narravit comiti domino suo. Qui confessus diligenter ambo venerunt ad silvam, et circa mediam noctem cum signassent se per totum, ecce terribilis vox et strepitus. Apparuit eques cum muliere; et cum projecisset eam in fossam igneam et retraxisset et vellet recedere sicut prius, cornes precepit sibi in virtute CrucifIXi ut narraret quis esset. Tunc ille : « Ego sum miles vester et mulier ista fuit uxor talis militis que adulteravit mecum. Et quia in morte penituimus, ad mille annos sumus positi in hac pen, ut ipsa tantum affligatur in ictu gladii et in projectione ignis ut non possit exprimi; nec ego possum enarrare dolorem quem patior ab isto equo, qui est demon infernalis, in quo neccessario habeo equitare. Sed misse et elemosine nos liberarent si offerentur pro nobis. » Tunc cornes gratanter in bis eis providens scivit postea eorum liberationem.

Indexed exemplum: TE019768
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para