Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (631)

Sexto est demonibus associativa.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quedam mulier fuit que de adulterio concepit filium. Que non habens unde nutriret eum, eo quod vir suus erat mortuus et omnia bona essent ab ea ablata, dolere multum incepit. Et dum esset in tristicia, dyabolus in humana specie apparuit ei dicens C : « Si vis consentire nùhi duplicabo omnia que prius habebas. » Cumque illa consentiret, ait demon : « Post septem dies veniam e ad te. »

Quibus transactis, et illa fuisset summe ditata, requirit demon ut in tribus serviat ei : primo ut omnes religiosos in suo reciperef hospicio et provocet ad peccatum carnis. Secundo ut in ecclesia sit garrula et semper loquatur. Tercio ut in die pauperes recipiat et de nocte eos expellaL Que complens fideliter omnia, tandem infirmata est graviter, et consideratis omnibus malis suis desperare incepit. Quod agnoscens filius eam ad recursum divine misericordie provocabat, et requirebat matrem unde tot divicie erant misse. Que revelans ei omnia, dum filius sic confortasset eam quod contrita et supponens de divina misericordia confessorem peteret, ille ivit festinus. Sed interim adveniunt demones, qui sic eam terruerunt quod pre timore mortua est. Tunc fùius cum confessore eam mortuam inveniens j, confessus est pro ea peccata sua. Et cum accepisset septem annos de penitentia et eos -[f° v°]- complevisset, apparuit ei dicens : cc Licet vicio multum placabilis essem demoni ligata, nihilo minus virtus divine misericordie per tuam misericordiam me liberavit. »

Indexed exemplum: TE019773
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para