Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (633)

Octavo est criminum inventiva.

Refert Vincentius quod fuit quedam mulier Eugenia nomine. Quam cum pater ejus vellet nupciis tradere, illa fugiens cum duobus eunuchis in habitu virili ordinem monachorum intravit. Cujus virtutem abbas considerans eum ad visitandum quandam dominam misit; que attendens ad ejus pulcritudinem in amore Eugenie C exarsit. Cumque illi conceptum suum expressisset, Eugenia eam expellens sic ait : cc Discede a viris Dei deceptrix animarum, habitaculum magnum demonis, perfidie plena illecebrata! »

Cumque illa timeret infamari accusavit Eugeniam virginem, credens quod esset homo id estg vir, quod opprimere eam voluit. Et quia Philippus pater Eugenie tune erat balivus in terra, ille, audito facto nephario, jussit capi monachum et pati tormenta. Et cum ei presentatus fuisset, dixit Philippus : « Sceleratissime Christianorum, Jhesus Christus tradidit vobis ut corruptioni operam detis et matrimonialem pudiciam maculetis? »

Cui Eugenia: « Jhesus Christus cui servio castitatem docuit et vere servantibus vitam etemam promisit. »

Cumque illa meretrix mulier cum suis ancillis eam accusaret instanter, dum fuisset exuta vestibus et indumentis apparuit mulier, que credebatur monachus. Tunc Eugenia ad Philippum : " Tu es pater meus et ego sum filia tua et Claudia mater mea, et ego honores, mundi et delicias abhorrui ut liberius servirem Christo. »

Tunc induta et elevata in ambone ut Christus laudaretur de tanto facto, ignis visibiliter descendit de celo et meretricem consumpsit cum sequacibus suis.

Indexed exemplum: TE019775
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para