Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (639)

Item ad idem. Legitur in Mariali Magno quod fuit quidam clericus qui multas divicias et honores habens licet mundanis esset deditus, hoc tamen in corde suo fumavit et tenuit ut quocienscunque ingrederetur ecclesiam et transiret coram ymagine beate Virginis genuflexo salutationes ejus dicebat hoc modo: « Ave Maria gratia plena et cetera C... Benedictus venter tuus et benedicta sint sanctissima ubera tua. » .

Tandem in desperationem cadens propter infirmitatem corporis, linguam et labia cum dentibus suis amputavit. Cumque illis privatis jaceret in lecto, vidit ad caput lecti sui personam stare prepulcerrimam et, ut postea expressisset , erat angelus Dei plangens hujus infirmi dolorem et dicebat : « 0 mater misericordie, fons pietatis et corona glorie, attende ( ad hunc infirmum privatum lingua que benedicebat sanctissimum ventrem tuum et ubera tua. Attende, O domina, quomodo sperant in te homines et quo modo lingua ejus -[f° 112]- ardenti affectione te diligebat et honorabat. Ut ergo possit enarrare quod tu labores et dolores hominum consideras, et omnium infirmitatum es medicina, non potenti loqui restaura verbum. "

Statim affuit beata Virgo utrique et missa ubera in ore infIrmi et infuso lacte, linguam et labia recuperavit integre. Et surgens statim sanatus perfecte laudavit clementiam Genitricis.

Indexed exemplum: TE019781
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para