Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (645)

Item. Legitur in Mariali Magno quod fuit quedam mulier que dedita magnis immundiciis hoc bonum habebat quod omni die genibus discoopertis angelicam salutationem dicebat, et quia adulterabat cum viro cujusdam vicine sue, lia patienter non ferens cognita veritate rogabat beatam Virginem ut confunderet istam. Cum autem quadam die vir suus fuisset molestatus sibi C propter amasiam, lia turbata accessit ad altare beate Virginis et eam allocuta est in hunc modum : « O domina carissima mater totius puritatis et mundicie, quare non confundis istam meretricem que cum immun-dicia e aufert mihi virum meum? Certe vel tu confundes eam vel nunquam diligam puritatem sicut feci. »

Tune ymago beate Virginis locuta est mulieri : « Hec de qua loqueris. qualibet die offert mihi encenium gratissimum. Et ideo quamdiu mihi obtulerit confundere non possum, immo protegam eam a confusione, ex corde tuis etiam lacrimis subveniam quia compunctionem illi tribuam et odium cujus cunque peccati immundi. » Cumque beata Virgo omnia complesset juxta promissa et adultera se correxit et alia virum castum vidit.

Indexed exemplum: TE019787
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para