Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (649)

Item. Legitur in Mariali Magno quod fuit quidam monachus religiosus et beate Virgini multum devotus. Cui invidens alter monachus, quicquid agebat calomniabatur ab eo. Et quiaiste devotus summe timebat tonitrua, insuper affligebatur guta rosacea.

Dum quadam nocte in inHrmitorio jaceret, increpabat animam suam quia istud miserrimum corpus non deserebat cito. Et dum C sic staret, vidit quandam processionem monachorum per infirmitorium transeuntem; et accedentes ad ejus lectum sibi dixerunt : « Carissime, in hoc monasterio no's fuimus monachi sicut e tu. Sed parum nunc a nobis diligitur, quia suffragia mortuorum male solvuntur, hore indevote dicuntur et reverentia Trinitatis que summe eos protegebat est totaliter annulata in eis. U nde ad Cloriam Patri in quo recognoscitur gloria Trinitatis in nullo inclinant. Quare cum regnemus eum Christo, affectamus reformationem monasterii hujus. » Surgens ergo iste ut denunciaret abbati, per fenestram ecclesie vidit occurrere beatam Virginem, et utriusque infinnitatis data plena sanitate monachorum visionem predictam confIrmavit.

Indexed exemplum: TE019791
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para