Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Amicicia (65)

Item ad idem. Quidam sanctus heremita rogabat Deum ut sibi ostenderet meritum Passionis Christi. Qui vidit pratum pulcerrimum et in medio unum infirmum tante feditatis quod omnia membra ejus caderent, quem cum medicus visitaret, respondit quod non curare posset nisi pro eo alter fidelissimus amicus biberet amarissam medicinam. Affuit unus qui compatiens infirmo medicinam recepit et ea recepta infirmus est curatus. Cum ergo curatus et amicus simul incederent per pratum et in fine prati esset pallacium, vidit fulgur egredi de pallacio ad destructionem urbis. Cum autem angelus Domini heremite visionem declararet sibi dixit quod infirmus erat peccator corruptus omni specie peccatorum.

Medicus Deus Pater, amicus Dei Filius qui bibit medicinam Passionis acerbissimam; virtute cujus sumus omnes curati et janua celi aperta. Fulgura autem sunt ira et justicia Dei que mundum destruunt propter vituperia que ei faciunt in dominicis diebus et festivis.

Indexed exemplum: TE014139
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para