Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (657)

Item ad idem. Legitur in Libello de Miraculis beate virginis quod fuit quidam clericus et dyaconus filius regis Ungarie, sic etiam devotus a ut antequam comederet diceret horas ejus. Cum autem in1Ïrmitate gravatus, voverat beate Virgini quod si eum curaret perpetuam castitatem servaret, statim vidit cameram luce repletam et se curatum omnino repperit atque sanum. Tandem moritur pater absque herede alio, et ideo inducitur ab amicis ne regnum careret herede ut contrahet. Et electa sibi sponsa, ipso contradicente, ipse et ipsa ducuntur ad ecclesiam pro benedictionis nupciarum susceptione. Et cum ambo essent coram altari, recordatus juvenis quod nondum dixerat horas beate Virginis, et emissis omnibus foras, sequestratus e ad altare beate Virginis. Et dum cum maxima devotione dicit illam antiphonam : « Quam pulcra est arnica mea', splendida Virgo apparuit ei ante altare, duobus assistentibus angelis, et ait juveni : « Si pulcra sum et decora ut asseris, cur me dimittis et aliam capis? Si enim adheres corruptioni mundo et ejus vanitatibus, me in sponsam habere non poteris. » His auditis adolescens clam fugiens ab urbe venit Aquileiam, et super rupem heremiticam duxit vitam. Tandem factus patriarcha instituit fieri festum Conceptionis.

Notes:
  • Hongrie.
  • Canto des Canto 4, 1 ; 6, 3 ; 7, 7
  • Aquilée en Frioul, Italie.
Indexed exemplum: TE019799
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para