Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Amicicia (66)

Quarto est honoris vel honestatis amativa.

refert Valerius quod duo fuerunt se mutuo diligentes. Cum autem unus illorum sepe alium rogaret de re inhonesta et injusta, dixit qui rogabatur: “Diligo justiciam et honestatem quia una est tanquam clavis celi, altera tanquam domus Dei, et ideo non acquiescam precibus tuis. "Tunc ille iratus dixit: "Quid mihi proficit amicicia tua cum non vis facere quod volo cum amicorum idem sit velle et nolle?” Tunc respondit rogatus pro Deo : "Quid mihi proficit amicicia tua si pro ea aliquid injustum vel inhonestum fecero ? Certe nihil. Ymo potius erit mihi nociva quam utilis. Quia ille non est amicus sed inimicus qui ad malum inducit. "

Indexed exemplum: TE019121
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para