Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (671)

Tredecimo membra restaurat.

Legitur in Miraculis beate Virginis quod Johannes Damascenus in Grecia summus philosophus, ut liberius Deo vacaret factus est monachus. Cum autem libentissime laudibus beate Virginis insisteret et dictamina pulcerrima manu sua de ea scriberet; dum post quandam disputationem iret ad litus maris pro spacio, pirate Sarracenorum eum subito rapuerunt et cuidam diviti vendiderunt. Qui perpendens ejus peritiam filium suum ad instruendum tradidit sibi, et ipse cum tanta diligencia eum docuit)Jt eundem modum dictandi et C scribendi sicut ipse haberet. Tandem instat imperator Constantinopolitanus apud Sarracenum ut Johannem recuperaret, et data pecunia remissus est ei. Et quia propter suam excellentiam regebat totam curiam imperatoris, hoc audiens suus discipulus Constantinopolim venit, et motus quadam invidia cogitavit quomodo potuit eum deicere, et obtinere exaltationem ejus. Unde scripsit litteram sub nomine dicti Johannis in qua scribebat Soldano Babilonie quod imperator debebat exercitum Grecorum ad partes remotas ducere, et quod veniret e ut sine aliquo impedimento posset terram obtinere. Cumque litteram r projecisset in consistorio et fuisset inventa, cognitum est quod littera Johannis esset et modus dictandi. Cumque Johannes non posset negare ait : « Littera mea est, modus scribendi meus est.

Sed Deum testem invoco quod hec littera non est facta de conscientia mea. »

Tunc de curia expellitur, manus dextera amputatur, in porta suspenditur et ipse cogitur ingredi et egredi per eam. Cum autem in vigilia beate Virginis fleret coram suo altarij, excusando se quod dictamina non posset scribere sicut -[f° v°]- consueverat, tunc beata Virgo ei apparuit et manum aridam absque omni dolore brachio sanam restituit k; et dum mane missam in presentia omnium celebraret, scita veritate de omnibus et capto filio Sarraceni suam nequitiam confItetur.

Notes:
  • Saint Jean Damascène, docteur de l'Église grecque, né à Damas vers 749, il combattit l'hérésie iconoclaste.
Indexed exemplum: TE019813
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para