Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (672)

Item ad idem. Legitur in Commentariis Romanorum Pontificium quod fuit quidam clericus carnaliter vivens, a beate Virgioe requirebat ut ab eo hanc temptationem auferret. Cum autem quadam die cum lacrimis instaret, apparuit ei beata Virgo promittens et peccati liberationem et persone exaltationem. Tandem devicto peccato factus est papa; et dum perseveraret in laudibus et servicio ejus, dum in die Assumptionis missam celebraret, mulier quedam quam iù juventute sua amaverat, manum ejus osculata est. Ad cujus pulcritudinem attendens, ad molliciem oris et ad suavitatem, recordatus est pristine voluptatis, cepit inclinari ad turpem consensum. Et dum oculos elevasset, vidit Regioam Glorie transeuntem coram eo nec respicere eum volentem; et cognita ejus indignatione penitere incepit et habundanter flere; et dum sic flendo iterum eam respiceret, vidit quod vultum aliquantulum vertebat ad eum et recepta aliquali consolatione missam complevit. Et ingressus domum clam manum que fuerat materia scandali sibi amputavit. Cum autem post aliquod tempus populus romanus contra eum murmuraret eo quod non celebraret nec ingrederetur ecclesiam, ipse ad Virgioem cum maximis lacrimis accessit sic dicens : " 0 domina, lingua mea deficit, mens mea non sufficit et omnia interiora mea sollicita sunt ut tantorum beneficiorum tibi e exolvant cÎebitas laudes, nam per vite tue integritatem mihi incorruptio donatur, per tuam virginitatem anima mea Deo desponsatur et ab eo adamatur, per tuam fecunditatem captivus sum redemptus, per tuum partum de morte eterna sum exceptus, per tuam prolem perditus sum restitutus et de exilio presentis miserie in patriam eterne beatudinis sum reductus. Adjuva ergo me per tuam fecunditatem que peccatores justificavit, damnatum salvavit, egrotum sanavit, mortuum suscitavit et laqueos demonis conculcavit. » Tunc subito manus de celo nova lapsa est et data flebili eum sanum populo demonstravit.

Indexed exemplum: TE019814
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para