Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (674)

Item ad idem. Fuit quidam homo qui privatus manibus, dum in festo Annunciationis beate Virginîs intraret ejus ecclesiam, et causam sue privationis exponeret, eo quod occidisset quendam Judeum qui de ea blasphemaverat; sic ait: '0 domina dulcissima omnibus creaturis, hec dies gaudiosa apparet. Nam in hac die fuit mundus formatus, tuus filius incarnatus et nostre nature inseparabili federe copulatus, pro nobis CruCiflXUS et mort}lUS. ln hac enim die exoritur tempus gratie, misericordie, letitie a et salutis, et rex noster ad regionem nostram ad nos visitandos accedit. ln hac etiam die primo letificata es de filio tuo, de Christi latere ecclesia procreatur. ln hac die primo fidei fondamentum quantum est ex parte humanitatis ponitur, et festum festivitatum omnium in ecclesia catholica C celebratur. ln hac die recuperatur gratia per Evam amissa, et per crucem filii tui aperitur regnum celeste portis inferni fractis per eum, captivi solvuntur; et in hac die celi distillant dulcedinem et terra germinat Salvatorem; hec est dies desiderata a cunctis. Et ideo solacium impende poscenti. '

Cum autem sic fleret, subito manus ejus restitute sunt brachiis, et laudare cepit Virginem Dei benedictam.

Indexed exemplum: TE019816
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para