Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (677)

Item. Legitur in. Miraculis beate Virginis quod fuit quidam clericus qui ingressus quoddam monasterium in quo devotissime dicebatur officium beate Virginis, causam hujus requirit; cui prelatus : « Homo secularis ego fui aliquando damnosis lucris et immundiciis deditus. Sed hoc bonum habebarn ut non obmitterem quin qualibet die dicerem officium Virginis benedicte. Cum autem quadam die fuissem tractus ad divinum judicium, et audivi quod damnatio mea tractabatur et sociorum meorum, eo quod propter timorem et amorem nollemus converti. Dum daretur sententia damnationis nesciens quid facerem, supplicavi Matrem misericordie ut dignaretur pro me rogare. Tunc Virgo accedens ad filium pro me rogavit quia e suum officium dicebam. Et concessa gratia mee liberationis, faciam posse meum ut inducam adçsimilem devotionem alios ut ipsi hoc beneficium consequantur. »

Indexed exemplum: TE019819
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para