Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (678)

Item. Legitur quod fuit quidam sacrista qui devotus beate Virgini, quandocumque ante ejus altare transibat Salutationem angelicam flexis genibus ei dicebat. Cum autem quadam die victus vicio carnis ad peccandum accederet, et obmissa salutaJione et genuum flexione, per unum pontem magni fluminis transiret, cadens de ponte submergitur et a demone amplexatur. Cum autem boni angeli occurrissent si forte aliquid dignum salutis invenirent in eo nec reperirent. , demones secum portare et angeli recedere vellent, occurrit beata Virgo et eos coram suo C judice ire compellit. Et propositis ejus malis, Virgo benedicta apud filium pro salute istius; et dum Virgini fuisset concessus, monachis denunciatum est quod sacrista eorum esset submersus. Cumque fuisset portatus ad ecclesiam et ad preces beate Virginis anima fuisset reducta ad corpus, surgens miraculum nunciavit.

Indexed exemplum: TE019820
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para