Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Amicicia (68)

Sexto est doloris mitigativa.

refert Petrus Alphonsus quod duo mercatores erant unus de Egipto alter de Baldaco agnoscentes se nomine tantum. Ille de Baldaco egiptiacum visitavit, a quo receptus honorifice et festivatus, firmantes amiciciam, et receptis muneribus ille de Baldaco ad propria est reversus. Processu temporis egiptiacus est depredatus, pauper efficitur et sumpta fiducia ex amico ivit ad Baldacum et perventus nocte in domo ruinosa quievit. Cum autem in civitate factum fuisset homicidium et auctor sceleris per vias quereretur iste inventus pre miseria sui infortunii et vite confessus est hoc homicidum fecisse. Cunque ad patibulum duceretur cognitus est a Baldaco, qui mori preeligens pro amico, clamans se obtulit gratis dicens: "Ego sum qui hoc homicidium perpetravi non ille. ” Tunc actor criminis compunctus veritatem confidendo utrosque liberavit; cui etiam mortem judex gratis remisit.

Mercator de Baldaco est Filius Dei, mercator de Egipto peccator, receptio est incarnatio, jocalia sunt virtutes, depauperatio, peccati commissio, homicidii confessio, desperatio divine misericordie, quam tollendo Christus morti se obtulit pro nobis.

Indexed exemplum: TE019123
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para