Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (682)

Item ad idem. Legitur in Mariali quod fuit quidam Judeus in Londonia, qui per viam incedens captus a Jatronibus spoIiatus et plagis inflictus, missus est in carcerem obscurissimum. Cum autem post multas injurias et depredationem omnium rerum, vinctis manibus post tergum, Iigatum ad arborem eum solum dimiserunt. Qui in dolore positus et expectaret mortis adventum, non occurrebat sibi aIiud adjutorium C nisi Virginis benedicte, et flens ad eam sic suspirat dicens : " 0 Domina e ceIi et terre, vivifica in hoc carne quod de te predicatur. Dicitur enim quod ex plenitudine quam habuisti superne gratie, celum, terra et etiam infernus benedictionem recepit. Nam ruina angelorum per te reparatur, omnis mundus per te salvatur et detenti a demone per te Iiberantur. Ergo dulcissima, omni virtute preciosior, omni celo subIimior, omni sanctitate gloriosor, omni speciositate pulcrior, adjuva me. Nam per te ceIis datur gloria, terris pax, fides gentibus, Deus hominibus, viciis finis h; et ideo adjuva me! »

Cumque tribus diebus sic mansisset et ex lassitudine paululum obdormisset, affuit quedam domina splendidissima cum duabus puellis, quarum una dissolvens vincula quibus miser erat constrictus, eum absolvit. Qui pre gaudio et admiratione evigilans, respexit que erat iIla persona que eum Iiberaverat, et vidit non in somnis Dominam ceIi sibi assistere ex cujus claritate totum diversorium replebatur. Ad quam Judeus : « Que es tu domina, que tam benignum affectum mihi misero ostendisti? »

At iIla « Ego sum Maria quam tu cum gemitibus advocasti, et licet tu et genus tuum negetis pertinaciter me peperisse redemptorem mundi, ut modo pro -[f° 122]- maIis bona reddam et ab errore viam veritatis reducam ideo ad te veni. Quod ut tu evidentius cognoscas, egrediamur foras. » Et deducitur ad altissimam rupem.

Cumque ibi positus, de mandato domine respiceret inferius, vidit vallem profundissimam, sulphureas flammas et fetorem intollerabilem emittentem. Et cum cerneret horrida tormentorum genera et absque misericordia torqueri ibi animas a carnificibus. Et Iicet ejularent et lamentarentur, non diminutio sed augmentatio fiebat in penis. Territus Judeus corruit, cui Virgo : « Hec tormenta et isti dolores dantur perfidissimis Judeis qui ignorant et negant stupenda que in me fecit Deus. Nam homo non capit, celum miratur, terra stupescit de beneficüs mihi collatis a summo Deo. »

Tunc duxit eum ad quendam montem gratissimum et super omnes alios excelsum, in quo mansiones splendissimas aspexit, odores inestimabilis suavitatis sensit, cetus civium celestium vultu splendidissimo psallentes. Cui Virgo : « Hec est hereditas animarum redemptarum sanguine filii mei et in eum credentium, quam et tu possidebis si vere credas et perfecte et devotus sis Incarnationi ejus. Et ideo elegi tibi locum magis dilectum. »

Et sic recedente Virgine Maria, de mane venit ad villam P et suscepto baptismo q cum magna devotione servivit Virgini benedicte.

Notes:
  • Londres, Angleterre.
Indexed exemplum: TE019824
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para