Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (683)

Item ad idem. Legitur in Libello de Miraculis beate Virginis quod fuit quedam matrona que erat multum devota beate Virgini. Informabat fùios suos et filias ad similem devotionem, et inter alia eos rogabat ut in omni tribulatione, in omni dolore et in omni periculo invocarent adjutorium Virginis benedicte et dicerent : "Ave Maria gratia plena et cetera" :

Hec autem habebat fùiam satis pulcram, et modo muliebri multum nitebatur et intendebat ad vanos ornatus mulierum. Cum autem in quodam festo solemni hec discurrebat e per villam et prebuisset materiam magnam spiritualem magni scandali. Dum in sequenti die staret in quodam viridario, apparuit ei demon dicens : « Surge, veni mecum. »

Cui lia : « Quis enim es tu? » Tunc lie : « Ego sum lie cujus intentionem cupis facere, cujus tu es armatura, cujus es rethe; et ideo necessarium est ut venias cum illis quos ad meum hospicium invitasti. »

Dum ergo vellet eam rapere, ipsa incepit clamare : 'Virgo Maria, adjuva mer et dicere incepit 'Ave Maria', Tunc demon dimittendo eam ait: « Maledicta sit lia que te do cuit hanc orationem, quia nisi fuisset hec oratio de te fecissem ho-(voJ-die encenium societati infernali. »

Indexed exemplum: TE019825
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para