Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Luxuria (686)

Item ad idem. Audivi quod quedam mulier nobilis sed pauper habens duas filias quas informavit ad amorem beate Virginis. Paupertate ergo gravata, timens corruptionem mundi, ante aItare beate Virginis eas adduxit sic dicens : « 0 domina, has filias meas virgines et mundas offero; et quia non habeo un de possim eas nutrire, quicquid juris C in eis habeo hoc tibi do. »

Et acceptis manibus puellarum in signum vere devotionis e conjunxit manibus Virginis. Et dum recessissent, juvenem -[f° v°]- splendidum invenerunt in foribus domus sue qui obtulit eis centum libras r, in quibus secrete erat obligatus patri earum. De his mater induit fillas et de necessariis previdet optime. Quod attendentes gentes murmurare ceperunt quod de meretri-cio hoc habuerunt. Quod mater attendens, filiabus advocatis, sic ait : « Ite ad matrem vestram Virginem Mariam, et instate cum fletibus et devotione ut tanquam mater subveniat huic infamie vestre. »

Que ex corde Virginem rogantes, dum in quodam festo solemni ipsius Virginis ad sermonem in platea sederent, in presentia totius populi angeius descendit de celo portando duos capellos de rosisj et clamando, sic ait illis juvenculabus : « Istos capellos mittit vobis Virgo Maria mater vestra in signum virginitatis vestre. »

Et illis dimissis disparuit. Tunc princeps terre qui ibi aderat, viso miraculo, duo monasteria construxit ad honorem Virginis in quibus istas duas constituit priorissas.

Indexed exemplum: TE019828
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para