Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Amicicia (69)

Septimo est nocumentorum defensiva.

Unde refert Pater Alphonsus quod quidam interrogavit quot amicos filius suus acquisivisset sibi in vita, qui respondit multos; cui pater: "Amicus non est qui amico non compatitur in necessitate sed recedit. Ut ergo cognoscas te amicum non habere sed potius inimicos, ideo accipe vitulum mortuum quem in sacco includas, et vade ad omnes amicos et dic eis secrete quod abscondant; quoniam occidisti hominem quem si occultant et recipiunt faciliter veri amici sunt. Si autem illud revelant et nocumentum prestant sunt inimici. ” Quod et fecerunt amplius eum objurgantes cum clamore. Tunc rediens ad patrem flens totus dixit: "Vere omnes inimici sunt, quia me confundere voluerunt. ” Tunc pater: "Vade ad unum amicum meum quem quadraginta annis mihi acquisivi, cui dices ex parte mea que ceteris dixisti. ” Quod cum fecisset, ille gaudens accepit vitulum mortuum et sepelevit secret e claudens hostium.

Pater est Deus, filius peccator cujus amici reputantur mundus, caro, demonia quibus confudimur continue, sed verus amicus est Christus qui sepelevit peccata nostra et remittit.

Indexed exemplum: TE019124
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para