Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Medico (692)

Secundo debet esse firmus.

Refert Jacobus de Vitriaco quod fuit quidem papa qui cum careret omni appetitu comedendi, non inveniebat medicum qui posset eum curare. Cum autem quidam pauper medicus venisset ad eum, promisit ut ipsum curaret, solum quod alteri medico non acquiesceret. Vadit ad appothecarium de siligine fecit fieri electuarium, unam pixidem plenam. Cumque papa gustasset et vellet amplius , ille nolebat dare pretendendo preciositatem. Cum autem sic tenuisset per aliquos dies cum dieta et fuisset curatus, computantur expense et fuerunt . XII. denarii. Et reprehensa gulositate pape, ille se correxit et medicus bene remuneratus fuit.

Indexed exemplum: TE019834
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para