Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Mercatore (697)

Secundo debet esse verax.

Refert Jacobus de Vitriaco quod fuit quidam mercator qui vendendo equum fuit interrogatus quare vendebat et an haberet aliquam malam conditionem, respondit: "Vendo quia pauper sum et iste equus nimis comedit, nec conditionem malam habet nisi quod non ascendit super arbores. ” Cum autem eum optime vendidisset et emptores vellent eum secum ducere, omnes mordebat et omnes comedebat; tunc emptores: "Verum inquiunt, dixit vendens quia nimis comedit. ”

Cumque venissent ad quendam pontem ligneum et equus nollet transire, dixerunt: "In hoc etiam verum dixit quod arbores non ascendit. ”

Indexed exemplum: TE019839
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para