Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Misericordia (707)

Item ad idem. Legitur in Libro de Vita et Perfectione Fratrum Predicatorum quod fuit quidam scolaris Bononie qui deditus multis sceleribus, vidit quod erat in -[f° v°]- campo magno in quo tempestas horribilis cadebat. Tunc fugiens a facie tempestatis venit ad quandam domum et postulabat intrare. Tunc domina intus inclusa respondit: "Ego que habito in hac domo vocor justicia; unde mecum habitare non potestis cum non sitis justus. ” Tunc recessit ad aliam domum, et cum humiliter postularet ingressum, respondit: "Nunquam intrabitis quia ego sum veritas et nunquam me dilexistis; ideo mecum non eritis. ” Tunc ultra progrediens venit ad aliam domum, et habitans sibi respondit: "Ego sum pax, et quia impiis non est pax ad me nullo modo intrabis. Sed consulo tibi quod vadas ad sororem meam que omnes miseros recepit, que est crux aurea, clipeus contra omnem dolorem, unguentum contra omne vulnus et custodit totam gratiam Dei. ” Tunc ille pulsans ad hostium, dixit hospita: "Ego sum misericordia que hic habito et aperio hostium celi, sum negociatrix prudentissima quia de luto acquiro gemmas, teneo thesaurum Dei, solvo omnes laborantes facio fertilitatem, sto contra tempestatem et in omni re solemni pro legato mittit me Altissimus. Et ideo si vis habitare mecum renuncia mundo et ingredi Ordinem Fratrum Predicatorum, quia ibi est verum fundamentum et vera salus. ” Qui statim ad fratres accedens ordinem est ingressus.

Indexed exemplum: TE019849
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para