Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Misericordia (708)

Secundo est fragilium sustentiva.

Legitur de Septem Donis Spiritus Sancti quod fuit quidam juvenis multum misericors, qui habens castrum in altissima rupe juxta mare, invenit quod uxor sua adulterabatur cum alio. Et cum vellet eam occidere illa petivit veniam et correctionem promisit et liberata est, sed dominus ejecit eam de sua camera per decem passus. Secundo addidit peccare et etiam postulans veniam pepercit ei dominus, sed elongavit eam a se per viginti passus. Tercio addidit peccare c) et cum dominus invenisset ait: "Fuge a me per triginta passus! “ Et cum precipicium rupis esset infra illos passus cadens mortua est.

Loquendo spiritualiter, iste miles misericordissimus est Christus, castrum est mundus, precipicium est infernus, sponsa anima que adulteratur cum demone et hoc in juventute, et parcitur sibi sed elongatur a Deo per decem passus, quia perdidit innocentiam et virginitatem. Secundo addidit peccare in media etate et parcitur a Deo, sed elongatur ab eo per viginti passus, quia retinet consuetudinem peccandi et inclinationem ad peccatum. Tercio addit peccare in senectute, et quia tunc elongatur a Deo per mortem, et ibi est tricesimus passus infra quem est precipicium inferni, cadit ad damnationem eternam.

Indexed exemplum: TE019850
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para