Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Misericordia (712)

Item. Refert sanctus Ozynias quod fuit quedam mulier in Egypto Maria Egyptiaca nomine, que cum duodecim esset annorum, relictis parentibus Alexandriam venit, et ibi omni voluptati, jocis, ebrietati et libidini se dedit. In tantum fuit laqueus dyaboli et peccatis exposita, ut dum videret homines ad portum currere pro jherosolimitana perigrinatione, juvenes, senes, clericos et laycos omnes ad perditionem trahebat. Cum autem omnibus sordibus se daret ut melius posset servire dyabolo, circa partes jherosolimitanas pervenit et per. XVII. annos omnes illas adjacentes villas dyabolo acquirebat. Tandem in die crucis curiosus ornata ut homines in ecclesia existentes posset ad libidinem provocare ad ecclesiam venit. Et dum frequenter vellet intrare repellabatur a virtute divina. Tunc cogitans sua peccata ad angulum se trahens et flere uberrime cepit. Et quia de illo loco poterat videre ymaginem beate Marie Virginis, spopondit quod si sua pietas et misericordia vellet pro ea fidejubere, nunquam ad fetidatem peccatorum rediret. Et cum diu flevisset, sumpta fiducia sine difficultate intravit et crucem adoravit. Et dum flendo staret coram altare beate Virginis, apparuit domicella dans velum et ait: "Ego sum misericordia et induo te velo gracie Dei, et ultra Jordanem erit tibi salus. ”

Cumque illa die tribus denariis sibi datis amore Dei emisset tres panes, ingressa est desertum quod erat ultra Jordanem, et per decem septem annos verbum Dei fuit vestimentum, alimentum et documentum. Unde dum sanctus Ozinias illud desertum fuisset ingressus, vidit eam elevatam a terra cum splendore incenso. Et tunc conclusit quanta erat virtus divine misericordie, que hanc peccatricem sic sublevaverat in amore.

Notes:
  • Sainte Marie l'Egyptienne était une pécheresse repentie au cours d'une cérémonie de l'exaltation de la Croix à Jerusalem vers 373. Elle se retira alors dans le désert de Jordanie où elle vécut longtemps en anachorète. Elle y fit la connaissance du moine Zozime, qui la retrouva morte vers 421.
Indexed exemplum: TE019854
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para