Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Misericordia (717)

Item ad idem. Refert Jacobus de Vitriaco quod fuit quidam miles qui habens unicum filium duxit eum ad pratum quod falcabatur. Cum autem parvulus in herba dormiret, unus de falcatoribus falcem extendens ignoranter puerum interfecit. Quod audiens pater dolens et ejulans filium sepelivit. Cum autem in die Parasceves nudis pedibus ecclesiam visitaret, venit ei obviam homicida funem habens in collo, flexis genibus, fusis lacrimis, manibus junctis, et ait: "Domine pro illo qui hodie mortem suam indulsit, supplico ut mortem vestri filii quam ignorans interfeci indulgeatis mihi. ” Qui statim ei indulsit. Cum autem ingressus fuisset ecclesiam indultor ad osculandum crucem venisset, ymago Crucifixi clavis affixa plicavit manus et amplexata -[f° v°]- et deosculata est eum.

Indexed exemplum: TE019859
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para