Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Missa (720)

Tercio missa est audientium honorativa.

Legitur enim quod quondam fuit quidam miles qui tantam et tam magnam devotionem habebat ad missam, quod pro quacunque re temporali nolebat obmittere auditionem ejus. Cum autem quadam die quidam amicus suus, obsessus in quodam castro, peteret ejus auxilium, iste cum omnibus suis venit ad adjutorium ejus; et dum transiret per quoddam nemus, audivit campanulam pulsari pro missa. Declinans a societate illuc perrexit et invenit quandam domum religiosorum. Descendens de equo et depositis armis invenit sacerdotem dicentem CConfiteorC. Cum autem devote missam audiret et sacerdos in elevatione esset, audivit miles vehementissimos ictus fieri in clipeo suo. Cum autem nec propter hoc vellet exire, dum actu fiebat elevatio vehementiores ictus audivit. Qui perseverans usque ad fi -[f° 129]- nem, audita tota missa, equum ascendit et assumpsit clipeum conquassatum et pergebat versus castrum obsessum. Tunc eundo intra se dicebat: "Bene reputabunt te tui timidum et coardum, nam non credunt quod pro auditione misse remanseris, sed pro timore. ” Habito ergo secum consilio, ad quendam consanguineum suum qui fuerat in prelio secrete venit et interrogat quid dixerunt ceteri milites de eo. Qui respondit: "Domine, tam milites quam omnes alii una voce dixerunt hodie, quod in mundo non est miles tante probitatis sicut vos estis. ”

Apparuerat enim quidam miles cum armis et equo prefati militis et signo ejus et castrum ceperat et omnes debellaverat et sine vulnere exiverat. Cumque iste stupefactus ad alios milites accessisset, qui omnes dixerunt sibi quod nemo tantam gloriam habuerat unquam de uno facto sicut ipse illo die habuisset. Tandem iste agnoscens miraculum cum fiducia accessit ad principem pro cujus adjutorio venerat, et rogando eum pro pace et misericordia captivorum. Qui ei concessit. Et dum pervenisset ad dominum castri captum et ad omnes homines ejus dixerunt: "Tu domine, cepisti nos omnes ita honeste quod nullum penitus vulnerasti. Idcirco sumus in perpetuum servi tui. Et quicquid pro pace facere volueris parati sumus firmiter observare. ” Facta igitur pace et confirmata in presencia omnium militum, miles narrat veritatem, potius volens Dei gloriam quam suum honorem. Qui omnes audientes magnificaverunt Deum.

Indexed exemplum: TE019862
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para