Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Missa (721)

Item ad idem. Fuit quidam qui tantam devotionem habebat ad missam quod nunquam fuit dies quin saltim unam missam vellet audire. Cum autem semel navigaret per mare et accepta terra iste ascendisset et vidisset ibi prope unam ecclesiam, illuc pergens invenit quod sacerdos missam incipiebat dicere. Et cum ille missam audiret, elevatis velis et illo relicto, naute navigare ceperunt. Cui compaciebantur summe socii eo quod solus et in terra aliena erat relictus. Audita missa, dum navem recessisse vidisset, pacienter portavit. Et dum regressus fuisset ad ecclesiam et comedisset parum de pane a sacerdote dato aliquantulum obdormivit; et post somnium invenit se in patria sua et in domo propria cum omnibus mercationibus et rebus suis, que erant in navi et quas emerat ultra mare. Et cum post multos dies venissent socii sustentatis multis periculis, eum videntes laudaverunt Deum excelsum.

Indexed exemplum: TE019863
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para