Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Morte (729)

Item ad idem. Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quidam deditus honoribus et divitiis, dum propter predicationem et admonitionem cujusdam sancti viri, semel iste sceleratus fuit positus in raptu, et videbatur sibi quod esset in quodam ponte strictissimo; et dum insequeretur a quodam inimico suo velocissimo, evaginato gladio. Dum esset in medio pontis, pontem prescindit ad pedes fugientis. Qui dum rueret in ignem et sulphureum fluvium, affuit ei quedam domicella cum virga et eam extendens elevavit eum. Tunc ille: "Ubi sum domina? Quis est iste pons? Quis est iste inimicus et que estis vos?"

Respondit illa: "Ego sum penitentia et virga extensa est crux Christi, in virtute cujus peccatores salvo. Pons iste est vita, sed inimicus velocissimus est mors ad quam non solum velociter curritis, sed ipsa incessanter currit ad vos . ”

Ille ergo ad se rediens in magna penitentia emendavit vitam suam.

Indexed exemplum: TE019871
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para