Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Amicicia (73)

Item ad idem. Quidam magister fuit in arte dimicatoriae habens unum discipulum valde dilectum; quem cum docuisset sufficienter omnem speciem artis illius et modum, dixit magistro suo quod super omnia eum diligebat. Quem probare volens fecit duellum preconisare. Cum autem ambo bellum ingressi fuissent cum ensibus ad ludendum, dixit magister discipulo: "rogo te ut nunc ostendas mihi veram amiciciam, ut velis esse victus et ego victor cum sis juvenis et ego senex, probo te agiliorem esse. "

Cui discipulus: “ Non faciam quia si te peritum vicero perpetuum acquiram honorem et ideo magistralem dignitatem -[f° v°]- ascendam. ” Cui magister: "Cur ergo contra me duo venitis tu et ille qui retro te est ?” Cum ergo discipulus se vertisset, magister ense sibi tybiam amputavit dicens: "Hunc ictum mihi adhuc reservavi nec te docueram quousque fidelitatem tuam probassem, et quia infidelis fuisti tybiam perdidisti . "

Indexed exemplum: TE014143
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para