Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Morte (735)

Item ad idem. Dicitur quod quidam miles fuit qui duxit vitam valde voluptuosam. Dum autem quadam die quam equitando expenderat, fatigatus ad quoddam pratum delectabile venisset ait scutifero: "Hic volo quiescere et nolo quod me excites quousque ego per me ipsum excitatus fuero. ” Cum ergo fortius obdormiret, vidit per somnium unum militem inermem et debilem ac impotentem descendisse de equo; ex una parte scilicet dextera habebat sex juvenes pulcerrimos, candidissimos, aspectui gratos, ex parte vero sinistra, tres nigros aspectui ingratos, qui concitantes sex primos dixerunt: "Preliemur ad invicem cujus sit iste miles. ”

Sex vero respondentes dixerunt: "Cum sumus juvenes et ad prelium indocti, vos vero experti et ad bella fortissimi, time -[f° 131]- mus perdere militem pariter et vitam. ”

Tres vero eis respondentes dixerunt: "Cum sitis sex et nos tres, preliemus duo contra unum, si autem volueritis esse confusione digni. ”

Qui consentientes ad invicem duo contra unum preliati sunt. Tres vero sex primos turpiter dejecerunt. Et ideo cum vellent militem quem lucrati fuerant accipere, fuit miles hoc somnians excitatus et ait scutifero: "Ubi sum ego?"

Qui ait: "In bono loco et securo. "

"Que, inquit, hora?"

respondit: "Media nox. "

"Surgamus, inquit, quia magna sum negocia tractaturus. "

Alter vero ait: "Jam sumus in optimo loco et cum sit nox nescimus quo vadamus. ”

"Omnino, inquit, oportet nos recedere. ” Et equitantes ad pedem cujusdam montis devenerunt. Cumque ascendissent invenerunt quendam heremum et cellam cujusdam senis heremite. Et intrantes postulabat miles ut visum somnium exponeret, qui exponens, ait: "Miles qui descenderat de equo inermis et impotens est tu qui descendens de equo gratie et innocentie baptismalis, dormivisti in prato carnalis complacentie et voluptatis. Sex juvenes qui a parte dextera erant sunt pulcritudo, sanitas, fortitudo, juventus, divicie et spem longe vite. Tres vero qui a parte sinistra sunt infirmitas, antiquitas et mors que preliantes adversus primos deiciunt. Infirmitas enim deicit pulcritudinem et sanitatem, antiquitas fortitudinem et juventutem, mors divicias et spes longe vite. Tu, inquit heremita, adverte ne isti tres una dierum prelientur in te contra sex primos et moriaris morte eterna. ”

Qui ait: "Nimis dormivi. "

Et relinquens divicias et seculum et egit penitentiam in illo monte; de quo ad montem Paradisi pervenit.

Indexed exemplum: TE019877
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para