Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Orare Pro Mortuis (741)

Item ad idem. Fuit quidam sacerdos in Basconia qui post Apostolos summam devotionem habebat ad mortuos. Et ideo movebat populum sue parrochie in die dominico ut in die lune interessent absolutioni defunctorum. Cum autem hoc per aliquas septimanas tenuisset et magna multitudo ibi veniret, dum quadam die missa celebrata, exuta casula, intrasset cimiterium cum aspersorio aquam largiens benedictam, aperta sunt omnia sepulcra et corpora defunctorum extensis manibus aquam benedictam recipiebant. Cum autem hoc miraculum denunciatum fuisset episcopo, et ille ecclesiastica fide probasset de die lune et non de alio die septimane. Revelatum est sibi a Spiritu Sancto quod illa dies erat fidelibus animabus dedicanda.

Et ideo in illa provincia statutum fuit et nunc tenetur per totum mundum ut in die lune cimiterium absolvatur et misse pro mortuis celebrentur.

Notes:
  • Gascogne, France.
Indexed exemplum: TE019883
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para