Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Muliere (742)

Mulier multas pulcras et laudabiles conditiones habet.

Primo est sponsi sui dilectiva.

refert Jacobus de Vitriaco quod fuit quedam mulier habens maritum qui tenebat amasiam. Dum correxisset eum frequenter et nihil profecisset, vir volens ire ad nundinas uxorem interrogat si aliquid vellet habere de eis. Respondit ipsa: "Ita, ut unam oblatam de sensu apportetis vobiscum mihi in bursa vestra. ”

Qui vadens et dum in nundinis audivisset famam cujusdam sapientis, ad eum accessit et narravit sibi dictum uxoris. Tunc sa -[f° 132]- piens: "Ego non vendam tibi sed dabo. Tu mutabis habitum et denudatus accedes ad domum amasie et dices quod omnia perdidisti. Interim accedes ad uxorem et in viliori habitu similia dices, et apud quam majorem fidelitatem invenies hanc tene. ” Quo facto, amasia noluit eum recipere sed tota nocte divulgavit eum et sicut canis contra eum latravit. Uxor vero bene cepit eum, dedit vestem, fecit prandium, consolata est eum dicens quod habebat aliqua bona que ipse nesciebat. Tunc cum venissent trocelli et mercimonia empta per eum mirabatur uxor. Cui ille: "In bursa cordis mei portavi tibi sensum de quo me rogaveras et cognosco quod vere diligit uxor bona. ”

Indexed exemplum: TE019885
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para