Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Muliere (743)

Secundo mulier est pacis vocitativa.

refert Cesarius quod fuit quidam miles qui subripiebat bona cujusdam monasterii. Cum autem reprehensus ab abbate ille diceret sua esse, dixit ei abbas: "Si in veritate qua es christianus tu dices illa esse tua, relinquo ea. Si autem sunt monasterii, volo illa. ” Cum autem miles dixisset quod sua erant et venisset ad uxorem suam sanctam et bonam, illa eo viso clamavit: "recede a me pabulum inferni, filius mortis, quia non pacem sed guerram perpetuam acquisivisti tibi. ” Tunc miles compunctus rediit ad abbatem et restitutis bonis et confesso peccato penitentiam recepit. Cumque redisset ad uxorem et ipsa optime cepisset eum, dixit : "Frater karissime, sicut homo peccando facit guerram cum Deo, sic ad concordiam reducendo illos qui discordiam habent. ”

Indexed exemplum: TE019886
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para