Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Amore (75)

Secundo est penarum accumulativa.

Unde narrat Umbertus quod quidam abbas moriens rogabat monachos ut pro eo suum nepotem eligerent. Quod cum fecissent et abbatiam pacifice possideret, deambulabat per ortum in quo erat fons pulcerrimus, unde audivit voces lacrimabilis gemitus. Cum igitur sub astrictione Passionis Christi requireret ut intimaret quid hoc esset, respondit: "Ego sum anima tui avunculi qui inextinguibili ardore in hac aqua crucior, quia rogavi ut tu mihi succederes in hac dignitate. Nam summe Deo est odibile quod onus angelis importabile super humeros pueri ponatur, quod castrum super baculum arundineum fundatur, et quando clericus propter parentes Christum dimittit qui vere sunt inimici. Nam tunc Judas est et re et nomine qui propter parentum amiciciam dissipat ea que sunt sanguinis Jhesu Christi Crucifixi. ” Tunc ille hoc audiens et stupens dixit: "Non videtur mihi simile quod ardeas in hoc fonte . ” Tunc ad mandatum mortui candelabrum cupreum in fonte projicitur, in instanti liquescit. Quod videns abbas dimisit abbatiam et sic illi gemitus cessaverunt.

Notes:
  • Humbert de romans (+ 1277) général de l'ordre des Dominicains.
Indexed exemplum: TE019126
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para