Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Negligencia (759)

Quarto est demonum associativa.

Fuit quidam miles lasciviis deditus et contemnens omne -[f° 134]- preceptum Dei, qui familiaris cuidam nigromantico rogabat eum ut demones ostenderet sibi. Cumque ille quadam nocte ad bivium eum duxisset et circulum circa eum fecisset, venit demon et rogavit militem ut aliquod jocale velit sibi donare. Qui renuens, dum miles requireret quid plus diligebat in homine, dixit quod negligenciam. Cum autem secundo interrogaret eum unde haberet tantam scientiam, respondit: "Cognosco omnia que sunt in celo et in terra et infra terram et in consciencia tua. ” Et cum enarratis omnibus peccatis suis demon vellet eum rapere, clamavit et liberatus a sociis vitam suam emendavit.

Indexed exemplum: TE019900
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para