Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Amore (76)

Tertio est infidelitatis occasio.

Unde dicitur in eodem quod quidam sanctus -[f° 12]- homo semel comedebat cum quodam prelato; cum autem comedebat pira dulcissima sibi missa precepit prelatus que remanserant diligentius sibi custodiri. Quia vero ibi presens erat quidam nepotum ejus, et nepoti suo bene decem milia animarum curam tradiderat, pira ad custodiam traderentur.

Cui prelatus turbatus respondit quod non unum pirum sibi committeret. Cui sanctus respondit: "Vos proposuistis eum custodem decemmilium animarum in quo non confiditis de custodia unius piri. Ideo nunc probatur vestra magna infidelitas ut quod vobis a Deo est traditum filiis Dei dare, econverso sibi subtrahitis dando filiis dyaboli. Pro quo Christum contemnitis, mundum diligitis, domos pingitis, et ecclesias depredatis, stabulum equis repletis, et pauperes mori fame permittitis. Nobilior est vestra mensa quam Christi; cujus vestes altaris immundiores sunt et vestris viliores. "

Notes:
  • rogavit sanctus ille ut illi
Indexed exemplum: TE014145
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para