Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Oratione (782)

Item ad idem. Fuit quidam miles frater cujusdam episcopi, et quia equum habebat episcopus quem nolebat concedere fratri suo, et semper ille episcopus eundo ad spacium dicebat horas suas et raro in ecclesia, frater suus rogabat ut ad quatuor dies equum sibi tradat. Qui concedens quolibet die bis vel ter miles cum equo ibat ad campos et clamando: CDeus in adjutorium et ceteraß, et pungebat equum cum calcaribus et faciebat eum saltare et currere. Et sic fuit edoctus quod quocienscumque audiebat: CDeus in adjutorium meum et ceteraß, sine calcaribus currebat et saltabat. Tandem reddit equum fratri suo episcopo. Et dum more suo iret ad spacium et ibi inciperet dicere horas suas, equus saltare incepit fortissime et decurrendo projecit episcopum in maximo luto; ait frater: "Domine mi episcope, equus vult militem et non capellanum, vult prelia et non orationes. ” Et sic habuit equum.

Loquendo spiritualiter equus est cor nostrum et habet sellam, frenum et cetera ornamenta, sella cordis nostri est planctus et compassio, sed cingulum hujus selle est beneficiorum recordatio. Frenum hujus equi habens sex corrigias -[f° v°]- : duae cingentes et regulantes caput sunt deprecatio et rogatio. Tercia cingens frontem est obsecratio, altera cingens collum est allegatio, due que tenentur a milite sunt devotio et supplicatio, ferrum hujus freni est suffragium, duo calcaria sunt psalmodia et laudatio. Et quia dyabolus vult habere istum equum, facit ut animus noster equum equitans precipitetur in luto, ut vadat ad prelia et non ad ecclesiam sanctam Dei .

Notes:
  • Ps. 69, 2
Indexed exemplum: TE019923
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para