Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Ornatu (784)

Secundo est damnacionis procurativus.

Legitur in Libro de .VII. Donis Spiritus Sancti quod dum quedam domina rogaret frequenter Dominum Deum quid plus in muliere odiret ut de illis posset se custodire, rapta semel vidit quandam comitissam stare in tormentis maximis et cruciari absque misericordia a crudelissimis canibus inferni. Dum autem traheretur de pena ad penam et transiret coram ista, eo quod fuisset sibi familiaris dum viveret, clamavit: "Heu! Heu! Misera! Casta fui, abstinens fui et elemosinaria. Pro alia re sic non crucior nisi pro vano ornatu per quem fui pejor quam ignis infernalis que non comburit nisi peccatores et sibi conjunctos. ”

Tunc illa que hoc videbat dixit ei: "Ergo vanus ornatus est quod plus displicet Deo in muliere. ” Cui damnata: "Vanus ornatus est follex inflammans omnem ignem peccati, est proditor vendens et tradens castra Dei demoni, est ymago damnationis. Unde sicut pulcritudo mulieris fuit assumpta a serpente in nova inceptione peccati, sic nunc ornamentis mulierum ad procurationem damnationis eterne summe utitur. ”

Tunc venerunt duo deterrimi demones cum lanceis igneis et perforantes eam posuerunt in olla maxima plumbo liquefacto plena.

Indexed exemplum: TE019925
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para