Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Ornatus Vanus (784A)

Item ad idem. Legitur in libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod fuit unus sanctus pater qui cum quibus discipulis -[f° 120c]- de heremo ingressus est civitatem, et dum circa ingressum cujusdam ecclesie vidisset mulieres incedentes cum mirabili ornatu, trahens se sanctus ad unum angulum fortissime et amarissime flere cepit. Cum autem a discipulis suis requireretur causa tanti fletus et tanti doloris, respondit pater: "Duplex est causa. Una ex parte mea et alia ex parte istarum mulierum quas videtis. Ex parte mea, quia non habeo tantum amorem, nec fervorem tantum, nec tantam diligentiam serviendi Deo et accedendi ad eum sicut iste habent serviendi corpori suo vilissimo, et accedendi ad infernum. Ex parte earum est causa doloris, quia preciosum pannum exponunt venalitali demonis et burellum sui corporis custodiunt. Ita ancillam care induunt carnem robis domine; et dominam, scilicet animam, robis vilissimis ancille. Gloriantur de veste que est signum confusionis et inceptionis peccati, et non erubescunt signum demonis portare in fronte. "

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para