Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Ornatu (786)

Tercio est stulticie significativus.

Legitur in Libro de .VII. Donis Spiritus Sancti quod semel fuerunt duo juvencule constricte fame quibus datum est pomum. Cum autem illud vellent dividere, una elegit corticem eo quod videretur pulcra et altera elegit substanciam pomi. Cum autem fuisset patri dictum, cognoscens quod illa ex discretione naturali esset vanitatum amativa eam in carcere reliquit et alteram solemniter maritavit.

Loquendo spiritualiter Deus habet duas filias, una est persona humilis et devota, altera est persona superba et vana. Volens ergo Deus probare prudenciam utriusque dat eis pomum, scilicet bona terrena et est rotundum non quiescens in uno loco. Persona vana eligit corticem et indumenta, pulcros ornatus laudaciones vanas; et ideo quia fatua est in carcere infernali, denudata omni bono, includitur et dolore perpetuo ibi cruciatur. Sed persona humilis eligit substanciam, quia elemosinas de hoc potest facere de hoc quo vanos ornatus emeret, pauperes induere de hoc quod poneret in longitudine vestium, in ecclesia orare, infirmos et desolatos visitare; quando alie per vicos et carrieras pulcritudines ostendebant , et hec tanquam prudens filia maritavit in celo.

Indexed exemplum: TE019927
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para