Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Ornatu (791)

Quinto est confusionis causativus.

Legitur quod fuit quedam mulier que multum familiaris erat cuidam sancto viro. Cum autem ille moneret eam ut desisteret ab inordinato ornatu eo quod summe esset displicibilis Deo, et quanto in hac vita studuit ad majorem pulcritudinem, tanto in extremo judicio majorem haberet confusionem; quod illa nihil reputans nullatenus se correxit. Cum autem iste homo sanctus rogaret Deum pro ea ut cognicionem tante fatuitatis sibi daret, dum in solemnissimo et maximo festo in medio aliarum excellentissime ornata sederet, subito omnia ornamenta capitis et omnes pili evanuerunt, et caput ejus totaliter calvum factum est. Ipsa ergo sic confuso mantello capite cooperto ad domum vadens, dum tristis exire nollet, visitatur a sancto viro. Ad quam sic ait: "rogo te ut dicas mihi si confessionem habuisti. ”

Tunc illa: "Ita maximam. "

"Secundo dic mihi si tu in indumentis persone mortue libenter jaceres?"

Illa respondit: "Certe non. "

Tunc ille: "Dic mihi obsecro si in isto castro libenter poneres vexillum hostis regis et ejiceres suum?"

Dixit illa: "Non. "

Tunc sanctus: "O misera! Quantam confusionem habebis in extremo judicio ubi omnes angeli, omnes sancti, omnes homines erunt presentes, quando non dicam decalvata sed cum viliori veste que possit esse, apparebis in curia illa. Quanto ergo vis placere ornamentis, tanto odiunt te magis virtutes. Tu enim non solum in terra regis ponis vexillum demonis, scilicet vanum ornatum et vanum modum vestium in suo castro. Heu! Cur non times cum alienis crinibus, cum lascivis ornamentis jacere que sunt partes rei mortue et habitus demonis, sic cum vestibus persone mortue. "

Tunc illa compuncta et promissa emenda, ad preces sancti viri recuperavit pilos.

Indexed exemplum: TE019932
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para