Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Ornatu (792)

Item. Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod contigit quandam mulierem duci ad divinum judicium, et demones astare ex opposita parte, ipsam accusantes in multis, et inter cetera de vanitate ornamentorum et de occasionibus datis hominibus, sibi et aliis mulieribus et viris earum , et de fractione festivitatum et de ostensione sue pulcritudinis et de perditione missarum. Tunc surrexit unus demon quantior aliis: "Juste judex attende ad maliciam istius et judica eam esse damnandam, et hoc duplici ratione: si enim aliquis projiceret lutum in ymagine tua vel in ymagine matris tue sine dilatione dignus esset dam -[f° 139]- natione eterna. Constat autem quod dignior est ymago viva quam mortua. Cum ergo ymaginem tuam ista maculaverat et defedaverat per suas pictiones et suos vanos ornatus merito debet damnari. Preterea magis non potest vilificari summus et peritus magister quam quando vilis magister cum fetido luto vult meliorari in ymagine facta. Et quia omnia ista fecit hec ideo merito debet damnari. "

Tunc surrexit bonus angelus: "Domine penitentia lavat eam ab omnibus istis. Nam contrita est et confessa, et pro parte satisfactionis omnia ornamenta sua amore Dei donavit. ”

Tunc judex jussit eam pro reliqua parte per ducentos annos in Purgatorio poni.

Indexed exemplum: TE019933
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para