Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Mundo (794)

Mundus multa mala inducit in nobis. Primo est bonorum spoliativus.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod fuit quidam sapiens a quo duo peregrini in quodam bivio requisiverunt viam directam; qui respondit: "Si iveritis ad sinistram, invenietis quandam civitatem in qua per triduum recipiemini optime, sed post triduum ejicient vos, spoliant et occident. Si vero ad dexteram, invenietis per triduum viam difficilem, sed postea invenietis civitatem pulcerrimam ubi cum magno gaudio recepti coronabimini et ditabimini omnibus optatis. "

Loquendo spiritualiter peregrinatio est vita presens; prima civitas est mundus ubi postquam per tres dies scilicet diviciarum, deliciarum et honorum quis voluptates suas compleverit, spoliabitur et ducetur ad mortem. Secunda civitas est penitentia in qua post triduum contritionis, confessionis et satisfactionis iverit, in celesti gloria coronabitur et ditabitur omnibus optatis.

Indexed exemplum: TE019935
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para