Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Paciencia (798)

Patiencia multa bona inducit in nobis. Primo est honorativa.

Fuit quidam Symeon nomine qui Deum timens jejuniis, orationibus et disciplinas cum puritate vite cum humilitate cooperiebat; et quia de corpore ejus vermes scaturiebant. Quod attendentes monachi contempserunt eum, et ideo eum eicientes extra monasterium, ad quandam vallem cum feris et reptilibus habitaculum suum fecit. Et cum ibi post multos dies habitasset, omnia animalia, omnes serpentes obediebant ei ad nutum. Venit vox de celo dicens ad abbatem: "Quare servum meum Symonem, qui nocte et die famulatur mihi et est indutus rauba patiencie, ac rosarium virtutum tenet in manibus suis. Vade cito quia nisi statim eum reduxeris, subito morieris. ” Cum autem festinanter abbas ivisset, ille recusabat redire dicens: "Ego corruptus et infectus sum et non debeo habitare in medio aliorum. ” Finaliter victus dum in quadam columna altissima positus fuisset, vermes qui cadebant de ejus corpore cecos et omnes infirmitates curabant. Tandem cum deberet mori, claritas super eum apparuit, vox insonuit: "Quia vicisti hostem conjunctum et clavem carceris scilicet patienciam , veni mecum. ” Et statim illa anima sancta ad celos ascendit.

Notes:
  • Siméon le Stylite (+459) fêté le 5 Janvier.
Indexed exemplum: TE019939
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para