Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Passione Christi (808)

Secundo est honorativa.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod fuit quidam princeps nomine Artusius qui nunquam volebat comedere de qualibet die quousque rumores novos audivisset de aliqua parte mundi. Cum autem quadam die jejunasset usque ad nonam expectando rumores, de fenestra sua aspexit et vidit navem properare ad portum. Cumque nuncios misisset ut audiret rumores, inventum est quod in navi tantum unus mortuus jacebat; et dum eum scrutati fuissent invenerunt in latere ejus unam litteram septem sigillis signatam, et in quolibet sigillo sua suscriptio erat.

In circumferencia primi erat scriptum: prodicio. In circumferencia secundi: oblatio. In circumferentia tercii: delusio. In circumferentia quarti: flagellatio. In circumferentia quinti: damnatio. In circumferentia sexti: appropinquatio. In circumferentia septimi: terminatio.

Cumque apervissent litteram invenerunt a quibus fuerat mortuus. Tunc ille congregans exercitum mortem ipsius potentissime vindicavit.

Loquendo spiritualiter per hanc navem crux Christi benedicti intelligitur. Sed per mortuum ibi jacentem intelligitur Christus benedictus, et quia humanum genus quod nunc est Artusius expectabat rumores novos alias inauditos, sed accedamus ad vulnera Christi, inveniemus litteram cum septem sigillis et cum quinque lineis scriptam.

Prima littera in qua est proditio significat ejus venditionem in qua sapientia, cunctis preciosior opibus et cui omnia que desiderantur non valent comparari, pro vilissimo precio fuit vendita et data, Deus virtutum per vilissimam creaturam, dominus per servum, magister per discipulum, pater per filium, comedendo, bibendo, salutando et osculando, non quidem justis et sanctis sed agnus lupis, innocens homicidis, amicus inimicis, pius impiis, justus injustis; et hoc totum factum est ut te venditum redimeret, occisus diligeret et perditum recuperaret -[f° 142]- .

Sed secundum sigillum significat ejus voluntariam satisfactionem, in cujus circumferentia scriptum est oblatio, quando ministris crudelibus ad crudeliter lacerandum, fortiter constringendum, ad fustigandum et quasi vilis latro per vicos et plateas vinctus, ducendum se tradidit. Quomodo peccator letari potest cum non sit liber nisi per vincula Christi? Quomodo congratulari potest cum non sit salvus nisi per dolores Christi? Quomodo potest vanitatibus intendere cum vitam non habeat nisi per mortem Christi? Et ideo sepcies ligari voluit scilicet: in presepio, in orto, in domo Anne, in domo Cayphe, in pretorio ad columnam, in crucis patibulo, in sepulchro, ut septem vincula peccatorum mortalium disrumperet.

Tercium sigillum fuit humilitas, et in hoc fuit circumscriptio illusio que in locis quatuor fuit facta: in domo Cayphe quando facies sole speciosior fuit sputis judeorum vilissimis inquinata, alapis cesa, blasphemis inhonesta, in ludibrium velata, palmis interrogata. Et huic delusioni conjuncta est secunda quando in domo Pilati vestimentis propriis exuitur, in ludibrium a militibus tanquam fatuorum purpura circumdatur, spinis coronatur,

false adoratur, rex Judeorum vocatur, et tanquam non valens salvare a longe salutatur caput ejus angelis tremebundum et venerandum spiritibus Beatis. Arundine percutitur, et tanquam fragilis et nullam habens potentiam baculus arundineus in manu ejus dextera pro sceptro regio ponitur; et tanquam sit vermis vilissimus et immundissimus conspuitur; et tanquam ab omnibus contemnendus, vocata tota cohorta gentilium et Judeorum, illuditur et irridetur Altissimus Filius, Gloria angelorum, Salus justorum, Decus Beatorum. Et huic delusioni addita est alia quando ab Herode rege et a toto suo exercitu contemnitur et irridetur, et tanquam fatuus indutus veste alba remittitur. Huic quarta est adjuncta, quando Pater misericordiarum cruci affixus et effundens viscera sue misericordie propter salutem nostram, a principibus summis, sacerdotibus principibus, senioribus et scribis, populis, militibus et etiam ab ipsis condemnatus et latronibus, pretereuntibus et moventibus capita sua: blasphemabant, vituperabant, subsannabant, felle et aceto potabant.

Quartum sigillum est patientia in cujus circumferentia scriptum erat verberatio que fuit facta linguis, alapis, flagellis, spinis pungentibus, barbe evulsione, sputorum impositione, flagellorum conculcatione.

Quintum est sigillum fortitudo in cujus circumferentia scripta erat damnatio facta, supple, in domo Anne, ad percutiendum in domo Cayphe, ad occidendum in domo Herodis, ad irridendum in domo Pylati, ad crucifigendum -[f° v°]- ubi effudit Salvator noster totius caritatis sue profluvium, quando scilicet pro nobis voluit judicari, condemnari, crucifigi et mori.

Sextum sigillum fuit dilectio in cujus circumferencia scriptum erat appropinquatio, quando qui portabat orbem humero incurvato portavit crucem, quando qui regebat solem gratie festinabat ad mortem.

Septimum sigillum est obediencia et in circumferentia ipsius erat scripta terminatio, quando fons pietatis fuit peremptus, quando nobilissimum corpus inter vilissimos latrones fuit extensum, quando amarissima mors fuit inebriata et repleta dulcissima vita, mundi captivorum libertas traditur, gloria angelorum illuditur, Deus omnium flagellatur, quando speculum sine macula conspuitur et vita omnium occiditur.

Littera ergo in qua sunt ista sigilla: compassio in qua et a quibus fuit occisus quia a Judeis; pro quibus fuit occisus quia pro peccatoribus; quare fuit occisus quia pro veritate; quomodo fuit occisus quia vilissime; qui petit occisus quia conversionem nostram.

Notes:
  • Arthur le roi légendaire du Pays de Galles (VIe siècle) dont les aventures sont contées dans les romans courtois du cycle d'Arthur.
Indexed exemplum: TE019949
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para