Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Passione Christi (809)

Item ad idem. Legitur in Libro de .VII. Donis Spiritus Sancti quod fuit quidam miles probissimus et rex nominatissimi regni, qui ad terram longinquam veniens perdita via venit in desertum periculosissimum et malum. Et quia nullum refugium vel consolationem invenire potuit, occurrens ei quidam pauper homo existens in illo deserto, ad suum hospicium duxit et de sua paupertate sibi servivit. Quia vero iste pauper homo habebat septem filias que se occupabant totaliter in servicio istius regis, dum rex vellet recedere, requisivit a paupere quid vellet ab eo. Tunc pauper: "Habeo septem filias pulcerrimas nec in bonitate nec in pulcritudine deficiunt, licet sunt pauperes nec in genere. Et ideo supplico ut unam illarum uxorem recipiatis ut alie convenientius maritare possint. ” Qui libenter concedens contraxit circa horam completorii cum una. Quod attendens secunda soror, circa matutinas venit ad eum et supplicat cum lacrimis ut etiam sit maritus suus sicut et sororis sue. Qui compassus etiam contraxit cum ista. In prima hoc audiens tercia soror cum lacrimis supplicat ut etiam efficiatur uxor sua, et etiam cum hac contrexit. Cetere vero etiam audientes quarta in tercia, quinta in sexta, sexta in nona, septima in vesperis, contraxerunt cum eo ut verificetur verbum Prophete: "Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa.

Tunc rex, celebrato matrimonio, cum omnibus istis, diviciis et honoribus ditavit patrem istarum et suos parentes; liberum egressum et ingressum dedit omnibus amicis istarum de regno et imperio suo ut jam non pauperes sed divites vocarentur.

Loquendo spiritualiter iste rex summus est Filius Dei, sed nemus sive -[f° 143]- desertum ad quod pervenit est vita presens, in quo calorem et frigus, famem et sitim, lassitudinem, infirmitatem et etiam mortem habuit. Iste pauper homo qui eum recepit fuit humanum genus quod vestivit eum raubis suis in utero Virginis benedicte. Et quia habebat septem filias que assidue servierunt sibi, licet sponsalia contraxerat cum aliquibus, quando debuit recedere per mortem, in completorio contraxit per verba de presenti cum humilitate quando fuit captus, ligatus et cetera. In matutinis contraxit cum patiencia quando verberatus, illusus, colaphis cesus, barba evulsa, cum pedibus et pugnis mactatus, obmutuit tanquam ovis coram tondente. In prima contraxit cum pietate quando illusus et cetera, compaciebatur populo nequam. In tercia contraxit cum caritate quando carnes suas prebuit verberantibus, humeros suos bajulacioni crucis et cetera. In sexta contraxit cum obediencia quando crucifixus, felle potatus, tormentis saturatus, dixit: "Consummatum est.” In nona contraxit cum paupertate quando in cruce mortuus et derelictus stetit. Sed in vesperis contraxit cum pace quando fuit in tumulo collocatus.

Et has horas representat Mater Ecclesia in die naturali in septem canonicis horis. Completis autem istis matrimoniis, celestis rex humanum genus ditavit, portam celi nobis aperuit, thesaurum sacramentorum dedit, et liberum accessum et securum prestavit.

Notes:
  • Es. 4, 1
  • Jn. 19, 30
Indexed exemplum: TE019950
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para