Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Passione Christi (810)

Tercio est temptationum superativa.

Legitur in Libro de .VII. Donis Spiritus Sancti quod fuit rex qui ex negligencia et fatuitate sua regnum optimum perdidit. Et quia habebat filiam unicam que pauper remansit post patris mortem, requisivit aliquem sponsum probum et nobilem in virtute cujus posset recuperare hereditatem perditam. Quod audiens unus miles probissimus, nobilissimus et pulcerrimus, contrahere cum ea voluit eo quod formositas et discretio illius juvencule sibi placeret. Et celebrato matrimonio, dum iste invadendo hostes sue uxoris et recuperando totaliter regnum vulneratus obcubuisset, juvencula tristis et mesta eum honorifice sepeliri precepit, et omnes armaturas et armesia sui corporis in sua camera reponi mandavit. Et quandocunque illi a quibus abstulerat vir suus hereditatem et qui maliciose expulerant patrem suum et procuraverant mortem sui viri, volebant aliquid de terra sua vel facere pacem et conventionem cum ea, ipsa ingrediebatur cameram suam et contemplabatur fractiones, ictus, vulnerationes, lacerationes, que apparebant in armaturis viri sui, qui omnia sustinuerat propter amorem suum et ut recuperaret sibi illud regnum; unde tunc contemptis hostibus nolebat eis consentire.

Loquendo spiritualiter, iste rex fuit primus homo, habens plenum dominium super se et creaturas terrestres. Quia vero ab -[f° v°]- hereditate celesti et temporali fuit ejectus per maliciam demonis, id circo mortuus est pauper relicta una filia, scilicet humanitate nostra; et quia Filius Dei benedictus contraxit cum ea et moriendo propter amorem suum recuperavit hereditatem sibi perditam, et nunc qui patrem nostrum exhereditavit, mortem Christi procuravit, vult facere pacem cum ea et presentat multos filios potentissimos quos habet ut in signum federis cum eis contrahat, debet accedere fragilitas humana ad cameram Sacre Scripture vel matris Ecclesie in qua conservat armaturas sponsi mortui.

Et primo debet considerare in rauba, in armaturis carnis Christi quomodo Altissimi Filius sit virorum novissimus, Gloria angelorum est ludibrium peccatorum, pretensum salutis pretium vilissimum reputatur in oculis intuentium, nemo sublimior, nemo despectior: "Esto vilis quantum potes nunquam Christo vilior eris. Ipse siquidem rex regnum et dominus dominantium fuit vilissimo pretio venalis expositus, a vilissimo populo vilissime passus, in vilissimo loco crucifixus et inter latrones positus est, iniquis et vilissimis hominibus deputatus est. Et hoc primo debemus considerare.

Secundo debemus considerare curassium paupertatis ejus. Quomodo in thesauro bonorum omnium fuit summa penuria et artissima paupertas; non habuit unde vitam redimeret, non habuit qui pro eo coram judice staret, non habuit qui nuditatem ejus cooperiret, non habuit ubi caput quiete reclinaret, non habuit aque dulcis etiam unum haustum. Amici deficiebant, inimici insultabant, membra sua languebant, etiam ultimo linguam aceto et felle potabant.

Tercio considerande sunt las plative sue benignitatis, qui non solum mala pacienter sustinuit sed nec nocuit eis nec nocere voluit, ymmo apud Patrem excusavit crucifixores et pro his rogando clamavit: "Pater, ignosce eis!” Unde hereditas sua facta est quasi leo in silva, qui viso cruore in prede magis insevit in eo. Tamen major fuit benignitas quam passio qui compassionem preposuit passioni. Attendat ergo devota mens ad istas blativas que non timuerunt Judeos armatos, judices injustos, coronam spineam, vestimentorum divisionem, aceti et fellis potationem, militum irrisionem, inimicorum subsannacionem, crucis crudelem extensionem, lancee confossionem; quia qui non rapuerat tunc exsolvebat.

Quarto debet attendere ad scutum pacientie ejus, ubi nonfuit dolor super dolorem ejus et angustie parturientis possidebant eum, nec propter hoc judicanti injuste minabatur, ad objecta crimina non respondebat, contra falsitates non murmurabat -[f° 144]- , voluntarie ad perferendum omnia supplicia se perferebat et cum pacientia omnia sustinebat.

Unde Bernardus : "Caput tremebundum celestibus spiritibus spinarum densitate configitur, oculi mundiores sole in morte caligantur, aures audientes cantus angelicos audiunt peccatorum insultus dicentium: "Crucifige, crucifige eum! “ Os quod docet angelos felle et aceto potatur, facies speciosa prae filiis hominum sputis Judeorum deturpatur, manus que celos fundaverunt cruci clavis affixe extenduntur, pedes quorum scabellum ad orandum quantum sanctum est cruci clavis astringantur. Et quid plura? Linguam habuit ad orandum liberam et matrem discipulo commendandum.

Quinto debet contemplari galea sue innocencie ubi absque peccati labe tam crudelem sustinuit Passionem. Nam attritus est propter scelera nostra et vulneratus propter iniquitates nostras. Et ideo impiissimus esset qui huic nobili tam dura et tam ignominiosa Passio non condoleat, tum non ex sua sed ex nostra culpa passus fuit omnia ista.

Sexto debemus considerare cooperturam equi et hoc fuit caritas, ubi totus expansus se totum in cruce dedit omnibus carnem suam in cibum, sanguinem in potum, animam in precium, brachia in refugium, crucem in clipeum, cor in amoris indicium, aquam in balneum, sudorem in medicamentum, clavos in salvamentum, spineam coronam in ornamentum, verba in documentum, vitam et mortem, utrumque in exemplum. Quid ergo retribuet anima pro tali coopertura. Afferens fecunditatem et ei datur sterilitas, afferens honorem et ei datur contumelia, afferens medicinas et dantur vulnera, afferens vitam et data mors. Attende non solum ad cooperturam hanc, sed ad signa nove gracie que tibi, christiane, monstrantur.

Septimo consideranda est cella ejus. Et hec cella fuit penitentia quando munde et optime complexionate carnes ejus tam violenta et subita dissolutione rupte fuerunt, nec fuit minima particula in qua summus dolor se non diffuderit; unde per omnes artus et per omnia membra, per totum corpus crudelissime extitit vulneratus et praecipue in manibus et pedibus in quibus nervi totius corporis conjunguntur, nec lingua immunis fuit a tanto dolore et cum aceto et felle sic afflicta.

Octavo debet considerare cirotecas et camberies vulnerum pedum et manuum.

Nono debet considerare ensem justicie ibi confractam. Nam judei post Egypti liberationem, maris transvadacionem, manne cibationem, columne processionem, terre optime donationem, regis insinuacionem, prophetarum missionem, miraculorum -[f° v°]- choruscationem, infirmitatum curationem, sacramentorum salutis institutionem, manus sacrilegas in eum projicientes ceperunt, ligaverunt, illuserunt, flagellaverunt, crucifixerunt et occiderunt.

Attende ergo, o anima, quando demon pacem inire voluerit tecum, quante remunerationis debito astringaris Domino patienti. Respice sanguinem, sudorem, contumeliam flagellorum instantiam, coronam spineam, sputa, ludibria, crucis angariam, patibuli suspendium, vilissime mortis supplicium, et proba nefandissima: et sum certus quod nunquam pacem facies cum demone nec miseram animam tuam filiis suis sponsam donabis.

Notes:
  • Apoc. 19, 16
  • Lc. 22, 37
  • Mt. 8, 20;Lc. 9, 58
  • Mt. 27, 34;27, 48;Lc. 23, 36;Jn. 19, 29
  • Lc. 23, 34
  • Jer. 12, 8
  • Jer. 6, 24
  • On trouve l’expression "in tanta densitate spinarum et tribulorum” dans les Sermones super Cantica Canticarum (éd. Dom J. Leclercq) t. 2, p. 213.
  • Lc. 23, 21; Jn. 19, 6
  • Es. 53, 5
Indexed exemplum: TE019951
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para