Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Passione Christi (813)

Sexto est malorum reprehensiva.

Legitur in Libro de .VII. Donis Spiritus Sancti quod fuit quidam miles Placidus nomine, qui cum magna comitiva sui principatus ad silvam vadens vidit cervum pulcerrime forme in grege cervorum, ad quem currens elongatus a sociis. Dum ingressus fuisset nemus, stetit; et in medio cornuum apparuit Crucifixus, et per os cervi hec verba Placido dixit: "Placide, ego sum Jhesus Nazarenus qui postquam lavi pedes discipulorum meorum, in vilissimo populo, in vilissimo loco et vilissima morte suscepi interitum. Propter inimicorum attractionem, propter amicorum sublevationem, propter captivorum liberationem, habundanter magna largitus sum. Et ipsi dura et aspera induxerunt mihi, dura verba, duriora verbera et horrentissima tormenta. Et licet defectus humanos aliter reparare potuissem, plus volui hoc injuriam ut vicium ingratudinis a peccatoribus removerem. Cur ergo me Creatorem celi et terre sic persequeris?” Tunc ille: "Domine, adjuva me!” Docuit autem eum articulos fidei et ad domum veniens cum uxore et filiis baptizatus est. Cum autem secunda die venisset ad eum, sibi etiam apparuit, et confortans eum dixit quomodo multa passurus erat propter eum.

Notes:
  • Act. 9, 4
  • Mt. 15, 25
Indexed exemplum: TE019954
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para